CHRESTOLOGUS

CHRESTOLOGUS
CHRESTOLOGUS
Pertinax Imperator per convitium dictus est, apud Capitolin. c. 13. Omnes, qui libere fabulas conferebant, male Pertinaci loquebantur. Chrestologum cum appellantes, qui bene loqueretur et male saceret. Palatinus Codes Christologum habet, more illi aetati consuetô. Est autem Chrestologus vel Christologus, qui blande diceret, nec benigne faceret. Sie Graeci χρηςτὰ λέγεςθαι. Palladas,
Μισῶ τὸν ἄνδρα τὸν διπλοῦν πεφυκότα,
Χρηςτὸν λόγον, πολέμιον δὲ τοῖς τρόποις.
Odi hominem duplicem exsistentem,
Blandum quidem verbis, hostem vero moribus.
Eosdem pollicitatores ac Dosontas etiam τοῖς χρηςτοῖς λὀγοις δελέαζειν, blanditiis verborum inescare, dicebant; nec multo aliter apud Paulum Apostolum, Roman. c. 16. v. 18. χρηςτολογίᾳ ἀπατᾷν. Quod
optime in Pertinacem convenit, qui blandus etat verbis, re autem ipsâ minime benignus, unde et numquam simplex creditus, sed διπλοῦς. Vide Casaubon. et Salmas. ad loc. Alias Σρηςτοὶ, iidem cum Manibus. Sic enim notar Plutarchus in Quaestionibus Graecan. ubi explicat, quinam dicerentur apud Lacedaemonios et Arcades Χρηςτοὶ, in Foederis columna; quod inter ambos illos populos conventum est, inter alia scriptum fuisse, Μεςςηνίους ἐκβαλεῖν ἐκ τῆς χώρας καὶ μὴ ἐξεῖναι Χρηςτοὺς ποιεῖν, Messenios eicere e regione, et non licere Manes facere; quod ait Aristotelem interpretari, Non licere interficere , μὴ ἀποκτιννυν´αι: Idem quoque repetens in Quaestionibus Rom. Hinc Manes mortui, et Dii Manes, defunctorum genii, qui alias Lares familiares, et boni Genii dicebantur, opposite ad larvas, qui mali habebantur ac noxii: unde illi curam posterorum suorum sortiti credebantur, hi vacatione seu quodam exsortio, h. e. ἀκληρίᾳ puniti, nullis bonis sedibus errabant. Inde Mania, corum mater, quam perperam docti confundunt cum Genita Mana, quae sic quoque cognominata est, i. e. bona, non a manando, ut quidam volunt, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 412. et infra in voce Manes. Porro τῷ χρηςτῷ Graecorum respondet Latinorum veter. forctum et horclum, quod sequuta aetas herctum et ferctum pronuntiavit. Unde ferctum, pro genere libi, quod bonum esset, τὸ χρηςτὸν: Et πάρχρηςτα, liba, et χρηςτον μελίτωμα Homero, et compositum genus libi Strueferctum, quasi struem bonam dixeris. Idem ibid. p. 1263.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”